The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08 Asia, Part I by Hakluyt, Richard, 1552-1616
|
A word from our supporters: File extension M4V | Alij de prope venientes superaddunt labori itinerandi, vt ad tertium vel ad quartum passum semper cadant in genibus. Nonnulli quoque demoniaca inspiratione semetipsos per viam peregrinationis lanceolis, et cultellis nunc minoribus, nunc maioribus sauciant vulneribus per singula corporis loca, et dum ante Idolum perueniunt, excisum frustum de carne propria proijciunt ad Idolum pro offerenda, ac plagis durioribus se castigant, et quandoque spontanee penitus se occidunt: in solemnitatibus vero, sicut in dedicatione, et sicut in thronizatione simulachrorum, fit conuentis populi, quasi totius Regni. Et ducitur cum processione maius Idolum per circuitum ciuitatis, in curru preciosissimo, modis omnibus perornato, et praecedunt in numero magno puellae cantantes binae, et binae ordinatissime, succeditque pluralitas Musicorum cum instrumentis varijs simphonizantes, quos continue subsequitur currus, cuius lateribus coniungit se peregrinorum exercitus, qui et venerunt de remotis. Ibique cernitur miserabilis actus vltra modum. Nam aliqui victi vltra modum diabolica deuotione proijciunt se sub rotis currus praecedentis, vt frangantur sibi crura, brachia, latera, dorsa, nec non et colla in reuerentiam Dei sui (vt dicunt) a quo remunerationem sperant, venire ad Paradisum terrestrem. Et post processionem postquam statuerunt Idolum in templo suo loco, multiplicatur coram simulachris numerus saepe plangentium, et occidentium vltra quam credi sit facile. Ita quod quandoque in illa vnica solemnitate inueniuntur ducenta corpora, vel plura occisorum. Et adstantes propinqui amici talium diaboli martyrum, eum magna musicorum melodia decantantes in sua lingua offerunt. Idolis corpora ac demum accenso rogo omnia corpora comburunt in honorem Idolurum, assumentes sibi singuli aliquid de ossibus aut cineribus pro reliquiis, quas putant sibi valituras contra quaelibet infortunia, et tempestates. Et habetur ante templum aquae lacus, velut seruatorium piscium, in quo proijcit populus largissime suas oblationes, argentum, aurum, gemmas, cyphos, et similia, quibus ministri certis temporibus exhibentes prouident Ecclesiae, ac simulachro, ac sibi ipsis abundanter. Quoddam fabulosum scriptum exiuit per partes nostras, quod in praedicta processione circumferatur cumpheretro corpus beati Thomae, qui et in fine processionis populu compopulo communicaret proprijs manibus de Eucharistae sacramento, sed non est ita, et nunquam fuit. CAPVT. 29.De Iaua, et quibusdam aiijs meridionalibus Insulis, et de farina, melle et piscibus Ogeri Ducis Danorum. Inde vlterius procedendo in Austrum per multas et mirabiles terras quinquaginta duarum diaetarum spacio, habetur magna Insula Lamori. Illic omnes nudi incedunt, et fere omnia sunt singulis communia, nec vtuntur priuatis clauibus siue seris, imo et omnes mulieres sunt communes omnibus et singulis viris, dummodo violentia non inferatur: Sed et peior est ijs consuetudo, quod libenter comedunt teneras carnes humanas: vnde et negotiatores adferunt eis crassos infantes venales: quod si non satis pingues afferuntur, eos saginant sicut nos vitulum, siue porcum. Hic apparet in bona altitudine polus Antarcticus, et incipit modo apparere in alta Lybia, ita quod in alta AEthiopia eleuatur octodecim gradibus, prout ipse prohaui Astrolabio. Ad meridiem terrae Lamori est Insula bona, Sumebor, cuius gentes reputant se nobiliores alijs, signantes se in facie certo cauterio. Isti semper guerras geerunt contra praefatus gentes nudas de Lamory. Ad modicam inde destantiam habetur Insula Rotonigo abundans in bonis pluribus: sed et in Austrum sequuntur aliae plures regiones et Insulae, de quibes prolixum narrare fuisset. |



