The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08 Asia, Part I by Hakluyt, Richard, 1552-1616
|
A word from our supporters: File extension MOD | Est autem communis potus eorum dulcis, delectabilis, et nutritiuus de Casaniel confectus, de qua et Saccarum fieri solet. [Sidenote: Alias Mecca.] Mahometus iste post mortem suam pessimam (mors enim peccatorum pessima) conditus fuit honorifice in capsa, ditissimo auro, et argento, et saxis perornata in vna ciuitate regni sui Arabiae, vbi et pro sancto, et vero Dei nuncio incepit deuote coli a suis per annos ducentos sexaginta, atque ex tunc circa annum Domini nongentissimum cum veneratione multa cadauer eius translatum est, in digniorem ciuitatem dictam Merchuel Iachrib, vbi iam longe lateque pro maximo sanctorum, a cordibus a diabolica fraude deceptis colitur, requiritur et adoratur. [Sidenote: Oregus a Templarijs proditus.] In ipsius translatione ipsa ciuitas restaurabatur, et firmabatur multo honorificentius, et fortius destructione sua, quae per Carolum magnum Regem Franciae antea fuit plene annihilata, dum Ogerus dux Danorum praefatus in ea tenebatur captiuus, quem Templarij ad filios Brehir Regis Sarracenorum cum traditione vendiderant, eo quod ipse Ogerus dictum Brehir in proelio occiderat, iuxta Lugdunum Franciae ciuitatem. Et si quando nationis alterius quis ad legem conuertitur Sarracenorum, dum a flamine eorum recipiendus est, dicit et facit eum Dei nuncium, et repetit sic: Laellech ella alla Mahomet zoyzel alla heth: quod valet tantum: Non est Deus nisi vnus, et Mahomet fuit eius nuncius. CAPVT. 23.De colloquio Authoris cum Soldano. Finaliter Sarraceni ponunt Iudaeos malos, eo quod legem Dei violauerunt sibi missam, et commissam per Mosem. Et a simili probant Christianos malos, quod non seruant legem Euangelij Christi, quam seruandam susceperint. [Sidenote: Error eorum qui putant vnumquemque in sua religione posse beari.] Inest enim ijs falsa persuasio ita vt putent vnumquemque in ea qua natus est secta posse beari, si susceptam seruauerit illibate: ideoque probant ab opposito se esse bonos, quia, sicut dicunt, obseruant scripta legis praecepta et ceremonias sancti libri sui a Deo sibi transmissi per beatum nuncium suum Mahomet. Vnde et ego non tacebo quid mihi contigit. |



