The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08 Asia, Part I by Hakluyt, Richard, 1552-1616
|
A word from our supporters: File extension 000 | CAPVT 22.De vita, et nomine Mahometi. Promisi in superioribus aliquid narrare de vita Mahometi legislatoris Sarracenorum, prout vidi in scriptis, vel audiui in partibus illis. Itaque Macho, siue Machon, vtrum in secunda syllaba scribatur N, litera, vel non idem refert: et si tertia syllaba addatur, et dicatur Machomet, vel etiam quarta, Machometus, nihil differt, quod semper idem nomen representat. Ipsi tamen illum saepius nominant Machon. Putatur autem istum Mahomet habuisse generationis ortum de Ismael Abrahae filio naturali de concubina Agar, vnde et vsque hodie quidam Sarracenorum dicuntur Ismaelitae, alij Agareni: sed et quidam Moabitae, et Ammonitae, a duobus Loth filijs Moab et Amon, genitis per incestum de proprijs filiabus. [Sidenote: Tempus Natiuitatis Mahometi.] Hic vero Machon, circa annum incarnationis Domini sexcentissimum natus, in Arabia pauper erat gratis pascens camelos, et interdum sequens Mercatores in Aegyptum fordellos illorum proprio collo deferens pro mercede. Et quoniam tunc temporis tota Aegyptus erat Christianae fidei, didicit aliquid de fide nostra, quod diuertere solebat ad cellulam Heremitae commorantis in deserto. [Sidenote: Fabulae Saracenorum.] Et quodammodo fabulantur Sarraceni, quod illo quandoque ingrediente cellulam, cellulae ostium mutatum in ianuam valde patentem, velut ante palatium, et gloriantur hoc primum miraculum. Qui ex tunc conquerendo sibi pecunias, et discendo seculi actus diues est effectus, et prudens ab omnibus reputatus, in tantum, vt postmodum in terrae gubernatorem Corrozaen, (quae est vna prouinciarum regni Arabiae) assumeretur, ac de inde defuncto principe Codige per coniugium illius relictae in eiusdem prouinciae principem eleuaretur. Erat autem satis formosus, et valens, et vltra modum in verbis et factis maturus, et principalis, et satis diligebatur a suis, magis tamen metuebatur, et erat epilepticus, nemine tamen sciente. Sed tandem ab vxore comperto contristabatur, se tali morbido nuptam, qui versutus fefellit, et consolabatur moestam figmento mendacij excogitati, dicens sanctum Dei Archangelum Gabrielem ad colloquendum et inspirandum sibi, quaedam arcana et diuina interdum venire, et pro virtute aut claritate veniente se subito cadere et iacere ad intendendum inspirationem. [Sidenote: Incrementum authoritatis Mahometi.] Post hoc autem, mortuo etiam Rege Arabiae, tanta egit per simulationem sanctitatis, per donorum effusionem, et copiam promissionum, quod electus est et assumptus, in totias Arabiae Regem. |



