Ebooks Ebooks Ebooks Ebooks Ebooks

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08 Asia, Part I by Hakluyt, Richard, 1552-1616



A word from our supporters: File extension ODM

[Sidenote: Phoenix visa a Mandeuillo.] Phoenix auis, de qua dicitur, quod semper vnica sit in mundo, viuens per annos quingentos, quae et seipsam comburit, ac de cineribus eius, siue per naturam, siue per miraculum alia creatur, haec interdum apparet in Aegypto, et sicut mihi monstrabatur, vidi duabus vicibus. Modicum est maior Aquila, cristam in capite maiorem pauonis, collum habens croceum, dorsum Indicum, alas purpureas, caudam duobus coloribus, per transuersum croceo et rubeo regulatam, qui singuli colores sunt ad splendorem Solis delectabiliter videntibus resplendentes. In Aegypto multae habentur arbores sexcies aut septies in anno fructificantes, ibique frequenter inueniuntur in terra Smaragdi, et circa oram Nili alij lapides pretiosi. [Sidenote: Mecha.] A Babylonia Aegypti, vsque ad ciuitatem Meccam, (quam Pagani ibidem appellant Iacrib, et est in magnis desertis Arabiae) sunt triginta duae dietae. In ea veneratur detestandum cadauer Machon siue Machometi honorabiliter et reuerenter in Templo eius, quod ibi vocatur Musket, de cuius vita aliquid infra narrabo. Per praedicta itaque apparet, quod Imperator Sarracenorum Soldanus Babyloniae, valde potens est Dominus.

CAPVT. 10.

De couductu Soldani, et via vsque in Sinay.

Prius dictum est de reuerentia Soldani, quando ad ipsum intratur exhibenda. Sciendum ergo, cum ab eo petitur securus conductus, nemini denegare consueuit, sed datur petentibus communiter sigillum eius, in appenditione absque literis: hoc sigillum, pro vexillo in virga aut hasta dum peregrini ferunt, omnes Sarraceni videntes illud flexis genibus in terram se reuerenter inclinant, et portantibus omnem exhibent humanitatem. Verumtamen satis maior fit reuerentia literis Soldani sigillatis, quod et Admirabiles, et quicunque alij Domini, quando eis monstrantur, antequam recipiant, se multum inclinant: Deinde ambabus manibus eas capientes ponunt super propria capita, postea osculantur, et tandem legunt inclinati cum magna veneratione, quibus semel aut bis perlectis, offerunt se promptos ad explendum quicquid ibi iubetur, ac insuper exhibent deferenti, quicquid possint commodi, vel honoris: sed talem conductum per literas Soldani vix quisquam peregrinorum accipit, qui non in Curia illius stetit, vel notitiam apud illum habuerit. [Sidenote: Literae Soldani in gratiam Mandeuilli concessae.] Ego autem habui in recessu meo, in quibus etiam continebatur ad omnes sibi subiectos speciale mandatum, vt me permitterent intrare, et respicere singula loca, pro meae placito voluntatis, et mihi exponerent quorumcunque locorum mysteria distincte et absque vllo velamine veritatis, ac me cum omni sodalitate mea benigne reciperent, et in cunctis rationalibus audirent, requisiti autem si necesse foret de ciuitate conducerent in ciuitatem. Habito itaque peregrinis conductu, ad Montem Sinay potest a Cayr vnam duarum incipere semitarum, vsque vallem Helim, vbi adhuc sunt duodecim fontes aquarum. Nam vna viarum est, vt pertranseat passagium maris rubri, non longe ab eodem loco, vbi olim populus Israel Duce Mose, Deo iubente, siccis pedibus transiit idem mare. [Sidenote: Ratio, cur Rubrum mare sic appellatur.] Quod quidem, licet aqua sit satis clara, dicitur ibi Rubrum propter lapillos, et arenas subrufi coloris: et continet ibi nunc temporis passus maris in latitudine fere sex leucas. Transmissoque mari, ibit super hanc longe ab oris eiusdem per dietas quatuor, atque ex tunc relinquens mare, tendit per deserta sex aut septem dierum, vsque in vallem praefatam. Alia est autem via, vt de Babylonia intret Dyrcen deserta, tendens ad quendam fontem, quem dicitur Moses [Marginal note: Vel Maus.] fecisse: et hinc ad riuulum Marach, qui quondam, Mose imponente lignum, ab amaritudine dulcescebat, et sic tandem in premissam vallem perueniant. Et restat via grandis dietae ad Montem Sinay ab hac valle. Nam a Babylonia vsque in Sinay, aestimatur esse via duodecim dictarum, quamuis nonnulli citius perueniunt. Hoc vere sciendum, neminem peregrinorum per haec deserta sine ductore posse tendere, cui notae sunt viae, sed nec equi valent transire, praecipue quod non inuenirent in desertis quid bibere. [Sidenote: Abstinentia Camelorum ab aquis.] Aliquo tamen modo transitur per Camelos, eo quod se continere possunt de potu duobus aut tribus diebus: Et oportet vt itinerantes ferant secum per viam necessaria ad victum proprium, et Camelorum, nisi quod interdum forte Cameli aliquid sibi abrodere possunt circa cortices arbustorum, et folia ramusculorum.