The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08 Asia, Part I by Hakluyt, Richard, 1552-1616
|
A word from our supporters: File extension EPS | CAPVT. 37.Qua de causa dicitur Grand Gan. Si placet audire, dicam cur hic Imperator sit appellatus Grand Can. Audieram ego in partibus Ierosolymorum hunc esse sic dictum, a filio Noe, Cham: sed in terra Cathay accepi et aliam, et meram huius rei veritatem. Nam et scribendo haec duo nomina habent differentiam, quod filius Noe Cham scribitur quatuor elementis, quorum vltimum est M. et iste Can tribus tantum, quorum vltimum est N. Post annos Christi 1100. illa prima Tartaria (de qua supra scripsi in prima parte, capitulo quinto) fuit nimis oppressa seruitute sub Regibus circumiacentium sibi nationum. Quando autem Deo placuit, maiores illius Tartariae eleuauerunt de seipsis sibi Regem dictum Guis Can, cui et promiserunt subiectissimam obedientiam. Idem cum esset prudens strenuus 12. viriles habens filios, debellauit cum ijs et populo suo, et vicit, ac subiecit cunctos in circuitu Reges, quibus terra indebite diu subiacuerat. Quin etiam apparente sibi in visione Angelo Dei velut milite in albo equo, et candidis armis, et hortante se, vt transiret Alpes, per montem Beliam, [Marginal note: Vel Belgiam.] et per brachium maris, ad terram Cathay, et ad alias illic plurimas regiones transiuit, et coepit com filijs suis aliquas ex illis debellare, et subijcere, Deo in omnibus adiuuante patenter. Et quoniam in equo albo ei Angelus apparuit, qui etiam ante passum praedicti maris nouem orationes Deo facere iussit, ideo successores vsque hodie diligunt equos albos, et nouenarium numerum habent prae caeteris in gratia. Dumque Guis Can morti prae senio appropinquaret, conuocatos ante se filios hortabatur, et mouebat exemplo 12. telorum in simul colligatorum, quae a nullo filiorum pariter frangi potuerant, sed dissoluta vnumquodque per se facile frangebatur, sic filij (inquit) dilectissimi, si per concordiam vos inuicem dilexeritis, et vixeritis seniori fratri obedientes, confido in Deo iuxta promissionem mihi ab Angelo factam, quod omnem latissimam istam terram, et optimam illius imperio subijcietis, quod et post patris discessum strenuissime, ac fidelissime (Deo sibi prosperante) perfecerunt. Et quia cum propriis nominibus habebant cognomen Can, primogenitus pro differentia obtinuit nomen Grand Can, id est, Magnus Can, videlicit supra caeteros fratres, qui sibi in omnibus obediebant. Itaque iste secundus Imperator vocabatur Ochoto Can. Post quem filius eius regnauit dictus Guican. Quartus autem, qui Mango Can baptizabatur, permansitque fidelis Christianus, qui etiam misso magno exercitu cum fratre suo Hallaon in partes Arabiae et Aegypti mandauit destrui in toto Mahometi superstitionem, et terram poni in manibus Christianorum. Et fratre procedente, accepit rumores de fratris sui Imperatoris morte inopinata, quapropter et redijt negotio imperfecto. Quintus Cobilacan, qui etiam fuit Christianus, et regnauit 42. annis, et aedificauit magnam ciuitatem Iong, maiorem satis vrbe Roma, in qua et continetur valde nobile palatium Imperiale. Hinc vsque hodie omnes successores paganismo foedantur. Tempore autem meo erat nomen Imperatoris Echian Can, et primogenitus eius Cosuecan, praeter quem et alios filios habuit 12. de quorum nominibus conscribendis non est curae presentis. Prima vxorum suorum vocabatur Serochan, quae et est filia Praesbyteri Ioannis scilicet Imperatoris Indiae. Secunda Verouchan. Tertia Caranthcan. Istis duobus Imperatoribus non creditur inueniri maior Dominus sub firmamento Coeli. In literis quae huius Imperatoris Tartariae scribuntur nomine ponitur semper iste Titulus. Can filius Dei excelsi, omnium vniuersam terram colentium summus Imperator, et Dominus Dominantium omnium. Circumferentia magni sui sigilli, continet hoc scriptum. Deus in Coelo, Can super terram, eius fortitudo. Omnium hominum Imperatoris sigillum. |



