The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 08 Asia, Part I by Hakluyt, Richard, 1552-1616
|
A word from our supporters: File extension W02 | Prima quam ingrediebaumer ciuitas est Lachori, [Marginal Note: Siue Lateryn.] distans vna dieta a mari, et mirabamur, et gauisi sumus nos inuenisse integram ciuitatem Christianae fidei. Nam et maior pars Regni credit in Christum. Ibi habetur in leui precio copia rerum omnium, et praecipue victualium: vnum genus est ibi serpentum in abundantia quod manducant ad omne conuiuium, et nisi pro finali ferculo ministraretur de illis serpentibus, conuiuium quam modicum diceretur. Suntque per hoc regnum pleraeque ciuitates et Ecclesiae, et relligiones, quas instituit dux Ogerus, quia hoc est vnum de quindecim regnis quae quaesiuit, sicut infra dicetur. Illic sunt elegantes albae gallinae, quae non vestiuntur plumis vt nostraae, sed optima lana. Canes aquatici, quos nos lutras nominamus, sunt ibi multi edomiti, quod quoties mittuntur in flumen, exportant domino piscem. Ab hoc loco per aliquas diaetas, venitur ad huius regionis maximam vrbem Cansay, hoc est dicere ciuitatem coeli, imo de vniuerso orbe terrarum putatur haec maxima Ciuitatum; nam eius circuitus 50. leucis est mensus, nec est facile dicere, quam, compresse a quamplurimis populis inhabitatur. Haec sedet in lacu maris, quemadmodum, et Venetiae: et habentur in ea plures quam mille ducenti pontes, et in quolibet turres mirae magnitudinis, ac fortitudinis, munitae peruigili custodia, et pro vrbe tuenda contra Imperatorem Grand Can. Multi sunt ibi Christiani, et multae Religiones Christianorum, sed et de ordinibus Minorum, et praedicatorum, qui tamen ibi non mendicant; est magna pluralitas ex diuersis nationibus Mercatorum. Per Regionem nascitur vinum valde bonum, quod appellatur Bigon. Et ad leucam extra ciuitatem, Abbatia magna est, non de religione Christiana sed Pagana: et in ea forrestum, siue hortus magnus vndique circumclusus, consitus arboribus, et arbustis, in cuius etiam medio mons, altus simul et latus, habens hortum vbi solum inhabitant bestiolae mirabiles, sicut Simiae, marmotae, Lanbon, papiones, foreti et huiusmodi ad varia et multa genera, et ad numerum infinitum. Omni autem die post refectionem conuentus Abbatiae, qui est valde monachosus, deferuntur reliquiae ciborum cum magno additamento, in vasis auro lucentibus ad hunc hortum: et ad sonitum campanae argenteae, quam Eleemosynarius manu gestat descendentes, et occurrentes de bestiolis duo millia aut plures sese componunt residere ad circulum more pauperum mendicorum, et traditur singulis per seruos aliquid de his cibarijs, ac denuo audita campana segregando recurrunt: Cumque nos tanquam redarguentes, diceremus, cur haec non darentur egenis, responderunt, illic pauperes non habentur, quod si inuenirentur, potius tamen dari deberent bestiolis. Habet enim eorum perfidia, et Paganissimus, animas nobilium hominum post mortem ingredi corpora nobilium bestiarum, et animas ignobilium corpora bestiarum ignobilium et vilium, ad luenda videlicet crimina, donec peracta poenitentia transeant in Paradisum: ideoque nutriunt, prout dicunt, has nobiliores bestias, siue bestiolas, quod a quibusdam nobilibus fundabatur in principio haec Abbatia. Multa sunt alia mira in hac ciuitate, de quibus sciatis, quod non omnia vobis recitabo. CAPVT. 33.De Pygmaeis, et de itinere vsque in prouinciam Cathay. Eundo per Regionem eandem a dicta ciuitate Cansay, ad sex dietas venitur ad nobilem vrbem Tylenso, [Marginal Note: Vel Chezolo.] cuius muri per circuitum tendunt ad spacium 20. leucarum: [Marginal Note: Vel Miliarium.] et sunt 60. petrini pontes, quibus nullos memini pulchriores. In ista fuit prima sedes regni Mangi, nec immerito, cum sit munita, delectabilis, et abundans omnibus bonis, ac deinde in predicta Cansay, nunc autem tenetur in quadam alia ciuitate. |



